Orações alternativas à oração de intenção
Oração de Santo Ambrósio,
Ad mensam dulcissimi convivii tui, pie
Domine Iesu Christe, ego peccator de propriis meis meritis
nihil præsumens, sed de tua confidens misericordia et bonitate, accedere vereor et contremisco. Nam cor et corpus habeo multis criminibus
maculatum, mentem et linguam non caute custoditam. Ergo, o pia Deitas, o tremenda maiestas,
ego miser, inter angustias deprehensus, ad te fontem misericordiæ recurro, ad te festino sanandus, sub tuam protectionem fugio; et, quem Iudicem sustinere nequeo,
Salvatorem habere suspiro. Tibi, Domine, plagas meas ostendo, tibi verecundiam meam detego. Scio peccata mea multa et magna, pro
quibus timeo: spero in misericordias tuas, quarum non est numerus. Respice ergo
in me oculis misericordiæ tuæ, Domine Iesu Christe, Rex æterne, Deus
et homo, crucifixus propter hominem. Exaudi me
sperantem in te: miserere mei pleni miseriis et
peccatis, tu qui fontem miserationis numquam manare
cessabis. Salve, salutaris victima, pro me et omni humano genere in patibulo
Crucis oblata. Salve, nobilis et pretiose Sanguis, de vulneribus crucifixi Domini mei
Iesu Christi profluens, et peccata totius mundi abluens.
Recordare, Domine, creaturæ tuæ, quam tuo Sanguine redemisti. Pǽnitet me peccasse, cupio emendare quod feci. Aufer ergo a me, clementissime Pater, omnes iniquitates et peccata mea, ut,
purificatus mente et corpore, digne degustare merear Sancta sanctorum. Et concede, ut hæc sancta prælibatio Corporis
et Sanguinis tui, quam ego indignus sumere intendo, sit peccatorum meorum remissio, sit delictorum perfecta purgatio, sit turpium cogitationum effugatio ac bonorum sensuum regeneratio, operumque tibi placentium salubris
efficacia, animæ quoque et corporis contra inimicorum meorum insidias firmissima
tuitio. Amen.
Oração de Santo Tomás de Aquino,
Omnipotens sempiterne Deus, ecce accedo ad sacramentum Unigeniti Filii
tui, Domini nostri Iesu Christi, accedo tamquam infirmus ad medicum
vitae immundus ad fontem misericordiæ, cæcus
ad lumen claritatis æternæ, pauper
et egenus ad Dominum cæli et terræ. Rogo ergo immensæ largitatis tuæ abundantiam,
quatenus meam curare digneris infirmitatem, lavare fœditatem, illuminare cæcitatem, ditare paupertatem, vestire nuditatem, ut panem Angelorum, Regem regum et Dominum
dominantium, tanta suscipiam reverentia et humilitate, tanta contritione et devotione, tanta
puritate et fide, tali proposito et intentione, sicut expedit saluti animæ meæ. Da mihi, quæso, dominici Corporis et Sanguinis
non solum suscipere sacramentum, sed etiam rem et virtutem sacramenti. O mitissime Deus, da mihi Corpus Unigeniti Filii tui, Domini
nostri Iesu Christi, quod traxit de Virgine Maria, sic suscipere, ut corpori suo mýstico merear incorporari
et inter eius membra connumerari. O amantissime Pater, concede mihi dilectum
Filium tuum, quem nunc velatum in via suscipere
propono, revelata tandem facie perpetuo contemplari: Qui tecum vivit et regnat in sǽcula sæculorum. Amen.
Oração à Beatíssima Virgem Maria,
O Mater pietatis et misericordiæ, beatissima
Virgo Maria, ego miser et indignus peccator ad te confugio toto corde et affectu,
et precor pietatem tuam, ut, sicut dulcissimo Filio tuo in
Cruce pendenti astitisti, ita et mihi, misero peccatori, et sacerdotibus omnibus,
hic et in tota sancta Ecclesia hodie offerentibus, clementer assistere digneris, ut, tua gratia adiuti, dignam et acceptabilem hostiam in conspectu summæ et individuæ Trinitatis
offerre valeamus. Amen.
Para voltar, clique abaixo.
Para ir adiante, clique abaixo.

